quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet
cepisset Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat
Hiericho et regi eius sic fecit Ahi et regi illius et quod
transfugissent Gabaonitae ad Israhel et essent foederati eorum
timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium
civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius
fortissimi
misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron
et ad Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque regem Lachis et
ad Dabir regem Eglon dicens
ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus Gabaon
quare transfugerit ad Iosue et filios Israhel
congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex
Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul
cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon
obpugnantes eam
habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue
qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne
retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et
libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos
omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis
ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum
cum eo viri fortissimi
dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos in manus enim tuas
tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit
inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte
de Galgalis
et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque
plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus
Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda
cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu
Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque
Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos
gladio percusserant filii Israhel
tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum
in conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol contra
Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon
steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de
inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit
itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio
unius diei
non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino
voci hominis et pugnante pro Israhel
reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra Galgalae
fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca
urbis Maceda
nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges
latentes in spelunca Maceda
qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os
speluncae et ponite viros industrios qui clausos custodiant
vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos
quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum
intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras
caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad
internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere
potuerunt ingressi sunt civitates munitas
reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi
tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra
filios Israhel muttire ausus est
praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae et
producite ad me quinque reges qui in ea latitant
fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad
eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron
regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon
cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et
ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes
super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum
pedibus colla calcarent
rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini
et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus
vestris adversum quos dimicatis
percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super
quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum
cumque occumberet sol praecepit sociis ut deponerent eos
de patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua
latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia quae
permanent usque in praesens
eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore
gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius non
dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda
sicut fecerat regi Hiericho
transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat
contra eam
quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel
percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius
non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna
sicut fecerant regi Hiericho
de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum
disposito obpugnabat eam
tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam
die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quae
fuerat in ea sicut fecerat Lebna
eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis
quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad
internicionem
transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit
atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii
omnes animas quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis
ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et
pugnavit contra eam
cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et
omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea
fuerant commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut
fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quae in ea repperit
consumens gladio
inde reversus in Dabir
cepit eam atque vastavit
regem quoque eius et omnia per circuitum oppida percussit
in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat
Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius
percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam
atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea
ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut
praeceperat ei Dominus Deus Israhel
a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque Gabaon
universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque
vastavit Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo
reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in
Galgala